monumenta.ch > Tertullianus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 24, 2
Itaque oportere et procurantes et praefectos et praesides pariter suscipi . Et tamen quod facinus admittit, qui magis ad Caesarem promerendum et operam et spem suam transfert, nec appellationem dei ita ut imperatoris in alio quam principe confitetur, cum capitale esse iudicetur alium praeter Caesarem et dicere et audire?